TORINO - L’appuntamento è fissato per giovedi’ 18 giugno 2015, data della prova scritta di latino degli esami di maturità. Per tenere in allenamento i maturandi che amano cliccare sul nostro sito, ecco questa versione a tema dichiaratamente calcistico e più che mai d’attualità (lo scandalo Fifa) preparata dal prof. Dario Ianneci, docente presso il Liceo Classico De Sanctis di Salerno, dove si occupa in particolare di innovazione e sviluppo delle tecnologie applicate alla didattica (www.darioianneci.it).
Alla mail del prof.Ianneci (ianneci@tin.it), gli studenti possono inviare la loro versione per verificare quale sia il loro livello di preparazione prima della prova scritta di latino. Buon divertimento.
Praefecti ludi pedifollici universalis in vincula coniecti!
O tempora, o mores! Olim Cicero exclamavit de Catilina et manipularibus eius qui coniurationem fecerunt contra rem publicam Romanam!
Haec verba temporibus quoque nostris rursus dicere possumus de gravissimis sceleribus quae in poculo mundano pedifollico gerendo admittuntur a praefectis et secretaris necnon aliis publicis potestatibus quae praesunt sodalicio pedifollico universali quod “FIFA” breviter nominamus.
Publici accusatores Americani (quorum “FBI” inscriptio compendiaria est) comprehenderunt et in vincula coniecerunt multos praefectos consociationis universalis ludi pedifollici, inter quos Jack Warner, Jerome Valcke et alii multi.
Ipse ille Sepp Blatter, qui multos per annos usque ad hunc diem maxima cum auctoritate, quasi imperator et tyrannus, preafuit illi consociazioni, accusatur et periclitatur: sciebat enim magnam pecuniam illicite solutam esse a re publica Africae Meridionalis ad ludos pedifollicos apud se statuendos anno 2010. Inter alios Carolus quoque Blazer, qui potentissimus fuit praefectus, accusatus est de pecunia accepta non “pro ludo pedifollico augendo in continenti Americano Septentrionali et Centrali”, - sicut ipse dictitat - sed pro se suisque sodalibus criminali modo.
Multi alii potentissimi praefecti in lucrosis et ignominosis negotiis contrahendis ita implicantur ut fides, integritas, honestas omnesque aliae virtutes quae ab omnibus civibus servandae sunt, sed maxime ab omnibus ludicrorum excercendorum studiosis, emendi aut vendendi quaestu et lucro iam solutae sint.
Nunc quaesitores Americani omnibus viribus incumbunt ut Russicis quoque praefectis inquirant. Eos enim putant per illicita foedatos accepisse dona, munera et magnam pecuniam. De iis igitur accuratius indagandum est. Inquisitores conantur eos in ius tradere dummodo indubia eorum scelerum argumenta detegentur. Putin, ille praeses Civitatum Russicarum Foederatarum, negat Russiam sceleri interfuisse et valde affirmat licito pretio emisse ius luodorum celebrandorum apud se anno 2018. Idem affirmant magistratus rei publicae Qatarensis quae accusatur fraude superavisse alias nationes in ludorum instituendorum certamine!
Nos autem omnes boni cives veritatem percolentes et iustitiam omnes maleficos vinculis diu teneri exoptamus!
CRUCIGRAMMA - Ma non è finita qui, amici maturandi. Per esercitarvi potete scaricare cliccando sul link sottostante anche un crucigramma relativo a celebrità sportive, olimpiadi e altro.